HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT CXIII: De Benjamin

#Gen. XLIX

Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Quidam referunt hoc ad Jerusalem, quae fuit in sorte Benjamin, quae dicitur lupus rapax, quia sanguinem prophetarum et Christi fudit, et mane egressionis de Aegypto, praedam, id est legem, quasi exortam a Deo accepit, et adhuc eam comedit, sed in vespera mundi dividet spiritum vivificantem a littera occidente. Hebraei ad altare, quod fuit in Jerusalem referunt, quod dicitur lupus rapax, propter ignis voracitatem in quo mane sacerdotes proponebant victimas ad adolendum, vespere ipsi inter se partes suas, quae de sacrificiis eos contingebant, dividebant. Sed verius de Paulo intelligitur qui fuit de Benjamin, qui primo fideles persecutus, post fidelis eloquia Dei, et gradus Ecclesiae dispensavit, vel quia haec tribus multum fuit bellicosa. Et benedixit singulis propriis benedictionibus, non quod singulis bona dixerit, sed quia bene et prophetice dixit, vel quia ex maxima parte benedixit eos.